Latin
Liber Tertius., Section 46
Symmachus, Epistulae 3.46
Not analysed yet
xxxxv. SYMMACHVS SIBVRIO. Vera res est, famam esse velocem; sed non ultra adsentior Mantuano, qui eam putat in malis debere numerari. nam quid hac praeclarius, cum laetis nuntiis rigat aures et mentem bonorum? mihi certe oppido grata est, postquam purgationis tuae prima vexit indicium. ruri eram maestus animi ob amissam parentem; eo me secuta fama curis, quas de te gerebamus, absolvit. nec fides defuit. ilico enim credidi verum esse, quod noveram et tuae innocentiae et aequitati temporum convenire. accesserunt etiam litterae tuae tam lepidae ac venustae, ut in re iam cognita novum mihi putarem de te gaudium nuntiari. erat in illis fiducia conscientiae bonae sed cum laude iustitiae publicae. nam et principibus maximis gratias ut absolutus egisti, et de sola fortuna ut innocens questus es. verum quid ultra? quando Romam, quando ad urbanum otium, quando ad legendi et scribendi solacia reverteris? spero velociter ; siquidem res postulat, ut tibi peregrinationis iniuria desiderium commendet quietis.