Latin
Liber Tertius., XXXXVIII. ad Eutropium.
Symmachus, Epistulae 3.49
Not analysed yet
Superforanei laboris est commendare conspicuos, ut si in sole positis facem praeferas et accensu luminum claritudinem diei gestias adiuvare. idcirco inpraesentiarum nihil moratus testis officium salutationi tuae stili operam dedicavi. tu tamen Postumianum fratrem nostrum iuvenem de summatibus raeo quoque nomine velim diligas, ut intellegat, istam veluti omissionem laudis suae plus honoris habuisse.