# Epistulae 3.58

Symmachus, Epistulae, Liber Tertius., Section 58. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/symmachus/epistulae/3.58
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/symmachus/epistulae/3.58

LVII ante a. 394. AD RICOMEREM. Vitro in me arguo culpam silentii, si quando usum officii mei quaelibet dierum intervalla remorantur. nulla enim purgatio subpetit....... io, cum multum familiaritatis publico actui frequenter interseras. sed idem? qui peccatum vito desidiae, aeque in scribendo longus esse desino. nam licet sciam, animum tuum nequaquam obnoxium esse fastidio, adverto tamen pro condicione curarum tuarum ponendum verbis modum; quia ut desidenti prolixitas grata est, ita displicere non poterit brevitas occupato.

---

Symmachus, Epistulae. Text: Monumenta Germaniae Historica (openMGH), CC BY 4.0. Changes: apparatus and markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://data.mgh.de/openmgh/bsb00000794.zip.
