# Epistulae 3.59

Symmachus, Epistulae, Liber Tertius., LVIII a. 382. ad Ricomerem.. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/symmachus/epistulae/3.59
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/symmachus/epistulae/3.59

Amo et suspicio virtutes tuas; sed accidit, quod tibi etiam amicus invideam. Flaviano meo aliquamdiu solus frueris. accipe planius, quid velim dicere: ad te migravit, quidquid Romae Optimum fuit. et vobis quidem societas vestra dabit mutuum gaudium: mihi quid solacii erit? quem et ille deseruit, et tu minus desiderabis, quia unus tibi pro utroque sufficiet.

---

Symmachus, Epistulae. Text: Monumenta Germaniae Historica (openMGH), CC BY 4.0. Changes: apparatus and markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://data.mgh.de/openmgh/bsb00000794.zip.
