# Epistulae 3.65

Symmachus, Epistulae, Liber Tertius., Section 65. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/symmachus/epistulae/3.65
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/symmachus/epistulae/3.65

LXIIII ante a. 394. AD RICOMEREM. Quid mihi litterae tuae iucunditatis attulerint, tibi aestimandum relinquo, cui, si bene arbitror, vicissim meus sermo tribuit voluptatem. perge igitur, ut iam facere dignatus es, et amicitiam munerare adfectu religionis et adsiduitate conloquii. ego in referenda vicissitudine par esse curabo. nam qui ab alio poscit officia, sui quoque studii frequentem operam pollicetur.

---

Symmachus, Epistulae. Text: Monumenta Germaniae Historica (openMGH), CC BY 4.0. Changes: apparatus and markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://data.mgh.de/openmgh/bsb00000794.zip.
