Latin
Liber Tertius., Ad Timasium.
Symmachus, Epistulae 3.71
Not analysed yet
LXX ante a. 399. Saepe adloqui praestantiam tuam non piget, quamvis nihil invicem sermonis accepi . ipse enim mihi pro te sponte respondeo, quod inter castrenses curas locum officia otiosa non habeant. atque utinam tibi adsiduitas adfatuum meorum non videatur obstrepere! prope est, ut referri mihi litterarum gratiam putem, si sciam, quae scribo, non adferre fastidium.