Latin
Liber Tertius., Section 78
Symmachus, Epistulae 3.78
Not analysed yet
LXXVII ante a. 392. AD PROMOTVM. Nec quidem prioribus litteris meis vicissitudinem reddidisti, sed mei officii fuit scripta geminare, ne tam fida occasione fraudarer, maxime cum amicus communis Auxentius accessurum sibi aliquid gratiae ex meis litteris iudicaret. quem tibi propterea commendare non debeo, quia illi apud te potius, quam apud alios testis esse consuesti.