Latin
Liber Tertius., Ad Rufinum. LXXXI a. 382.
Symmachus, Epistulae 3.82
Not analysed yet
Suscensebam silentio tuo: sed postquam mihi indicium de fratris honore fecisti, vicit offensionem voluptas, et in eam condicionem res rediit, ut ei agam gratias, quem pie obiurgare meditabar. tu vero sub hac pactione, dum voles, retice, modo ut postea bonis epistulis redimas stili tui ferias. o nuntium voto tuo similem! nullum decuit haec scribere nisi eum, quem constat optasse. ne tamen praeter gaudium, quod dc processu fratris adquiro, etiam iudicium tuum admodum decolorem! solus enim tibi visus sum reparatis virtutum praemiis posse gaudere. sed quod ais exclusis inprobis spem bonis redditam, non ut insolitum vel inchoatum recens gratulor. nam sollemne est d. n. Theodosio in suos exercere censuram morumque agere dilectum et singulos ut novos semper expendere nec consuetudini condonare iudicium. inde est, quod sincerissimos mores tuos benignius respicit, quos severe et diligenter inspexit. quid quod etiam longe intendit oculos et per inmensum requirit venas bonorum nullosque avidius trahit quam nihil desiderantes? ut Flavianum meum atque ideo tuum nuper excivit, quem adhuc verecundia tegeret, nisi clara merita prodidissent. haec sunt, quae mihi pro tempore laetitia dictavit. nunc ut amantissimum fratrem, vel quod est verius, partem mei diligas, rogo sponte facturum. ama in eo studia tua et quidquid agnoveris virtutibus tuis proximum. mihi ut est curae, quod a fratre discernor, ita solacio erit, si eum sciam vere in te Symmachum repperisse.