# Epistulae 3.83

Symmachus, Epistulae, Liber Tertius., LXXXII a. 382–391. ad Rufinum.. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/symmachus/epistulae/3.83
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/symmachus/epistulae/3.83

Adhuc siles; sed loquacitas mea non cohibetur exemplo, et est otium mihi ad verborum copiam nimis commodum. nam ruri sum, nec tamen rusticor. tantum de ripa Tiberis – nam per fines meos fluvius elabitur – onusta specto navigia non iam sollicitus, ut ante, de fame civium. versus est namque in gaudia publicus ex inopia metus, postquam venerabilis pater patriae Macedonicis commeatibus Africae damna pensavit. quem nunc omnes ut altorem generis humani deum diligunt. nihil enim passus est austris contumacibus adversum Romam licere. ergo de agri mei specula peregrinarum navium numero transcursus, et gaudeo victum populi Romani non fato provinciarum sed voto principis regi. scio haec in aures eius esse Ventura devotione, qua soles non occulere bonum publicum. merito parcius loquar tuae facundiae relinquens , ut haec ornatius, si ita placebit, insinues. quae nos inculta veritate narravimus.

---

Symmachus, Epistulae. Text: Monumenta Germaniae Historica (openMGH), CC BY 4.0. Changes: apparatus and markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://data.mgh.de/openmgh/bsb00000794.zip.
