# Epistulae 3.87

Symmachus, Epistulae, Liber Tertius., LXXXVI a. 382–383. ad Rufinum.. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/symmachus/epistulae/3.87
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/symmachus/epistulae/3.87

Intellegebam non esse de nihilo, quod diu a litteris temperabas. tandem patuit inpedito per aegritudinem visu officiorum stetisse sollertiam. itaque ego ille de silentio sollicitus probare me fateor, quod asperae nuntium rei usque ad sanitatis tuae gaudia distulisti, ne de te ante caperem exorti incommodi sollicitudinem quam securitatem remoti. nunc quia tecum valetudo in gratiam rediit, indulgentioribus paginis amicitiam munerare; alioquin cessantibus epistulis simile aliquid rursus timebo. sed de hoc satis verborum est. Flavianum, pectoris mei dominum, tui socium, haerere animo tuo usque ad inproborum dolorem nimis gratulor, nam saepe apud me de tali amicitia gloriatur. hoc ego futurum ante prospexeram virtutes utriusque considerans, quarum similitudo concordiam fecit, et ideo plus gaudii quam miraculi capto teque oro, ne quid in tales amicos fascino liceat. ille enim mihi non est rogandus, cui aliud velle non expedit.

---

Symmachus, Epistulae. Text: Monumenta Germaniae Historica (openMGH), CC BY 4.0. Changes: apparatus and markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://data.mgh.de/openmgh/bsb00000794.zip.
