Latin
Liber Tertius., Section 88
Symmachus, Epistulae 3.88
Not analysed yet
LXXXVII ante a. 392. AD RVFINVM. Longo orationis ambitu commendentur incogniti; Severiani autem c. v. merita annosae militiae probata documentis elaboratum testimonium non requirunt. principem locum regendis praefecturae urbanae cohortibus nuper obtinuit, in ordinem senatorium lege transcriptus est. restat. ut post dignitatem curiae, quae honoribus maior est, etiam reip. provinciali specimen sui praebeat; quod futurum arbitratur, si domini mei praefecti urbi super hoc litteras promptus adstipulator iuveris.