# Epistulae 3.89

Symmachus, Epistulae, Liber Tertius., Section 89. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/symmachus/epistulae/3.89
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/symmachus/epistulae/3.89

LXXXVIII ante a. 396. AD RVFINVM. Silentium meum de excessu civis emeriti lepidissimo argumento epistulae momordisti . nam quid excogitari facetius potuit ad castigationem suppressi a me nuntii, quam ut Caelii montis habitator adventiciis litteris Romae.... cognoscerem? sed mihi iudicii tui spectata gravitas indixit religionem. metui quippe tibi huiusmodi indicio laetus videri. scis humanitatis hanc esse rationem, ut parum probatis et ante discordibus ad vieem doloris, quem mors incutere solet, reverentiam saltem silentii deferamus. quare parce oblique stilo caedere, quod displicere auribus tuis timui; quin immo age circumspectioni meae gratias, quae tuis salibus locum fecit. atque utinam saepe epistulas ioco scribas, quas negas serio. quid avare uteris ingenii tui copiis? vereor ne mihi posthac utilius sit mittendis litteris abstinere; nam proximam de te paginam offensione taciturnitatis elicui, et ideo praestabis forsitan culpae meae. quod non reddis officiis.

---

Symmachus, Epistulae. Text: Monumenta Germaniae Historica (openMGH), CC BY 4.0. Changes: apparatus and markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://data.mgh.de/openmgh/bsb00000794.zip.
