Latin
Liber Tertius., LXXXVIIII a. 382–383. ad Rufinum.
Symmachus, Epistulae 3.90
Not analysed yet
Commendarem tibi Flavianum filium meum, nisi te volente esset accitus. nihil igitur tuo beneficio derogabo. satis est iuveni meo ad argumentum grati circa te animi, quod de litteris parentis non requirit auxilium. puto tamen convenire pietati, ut me quoque eius nomine tibi fatear obligatum. ex quo fiet, ut plura in eum congeras studii tui munera, pro quo tibi non unus obnoxius est.