Latin
Liber Tertius., Section 92
Symmachus, Epistulae 3.92
Not analysed yet
LXXXXI ante a. 396. AD RVFINVM. Probitate et honore pollentibus viris nihil aliena addit oratio; sua enim luce conspicui precariis testimoniis non iuvantur. qualis igitur quantusque sit dominus et frater meus. . . . . . ,in aperto est. merito eius laudibus nostrum cedit ingenium. hoc unum tamen praetereundum non puto, summam mihi cum illo esse officiorum familiarium societatem; quae res tibi etiam minora merita plerumque commendat. unde arbitror ex abundanti promptam fore in eum praeclarae mentis tuae adfectionem, quam illi et decus proprium et meae amicitiae praerogativa conciliat.