Latin
Liber Quartus., Section 11
Symmachus, Epistulae 4.11
Not analysed yet
XI. AD STILICHONEM. Saepe ad te litteras dedi, quas credo suppressas. quando enim vir servantissimus amicitiae multisque animi bonis praeditus dignationem mihi officii tui denegasses? fuerit hoc eorum, quibus in reddendis paginis defuit fides. nunc eventus optabilis veterum morum sequestrem scriptis meis praestitit. igitur diligentia, quam mihi proficiscentis fidelitas pollicetur, erga te cultum salutationis instauro. responsa tua facient ,ut usum stili per verecundiam sero repetitum, vicissitudine provocatus frequenter exerceam.