# Epistulae 4.12

Symmachus, Epistulae, Liber Quartus., Section 12. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/symmachus/epistulae/4.12
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/symmachus/epistulae/4.12

XII a. 400. AD STILICHONEM. Consulatum meum liberalitate continuas et ut publicus parens in futuros etiam magistratus imperialem provocas largitatem. quo ergo mihi ore celebrandus es, qui fastigio honorum iure conspicuus praetorios quoque instruis apparatus? cogitas enim ceteris saeculi bonis etiam privatorum munia debere congruere. itaque d. n. Honorio divinae stirpis Augusto benefaciendi semper addis calorem docesque invictum principem senatoriam mediocritatem muneribus incitare. cui pro me agere gratias solus omnium potes, qui tanti beneficii auctor fuisti. ego in filii mei editione testabor, cum Romanam caveam leopardorum cursus impleverit, cui iustior plausus et laeta vocum suffragia debeantur. longius pergerem, nisi tuus nobilis pudor par virtutibus ceteris laudis onera vitaret. ero igitur verborum modicus, dum singulari verecundiae tuae obsequor, sed praecelsa sublimitas tua teneat definitum, meam gratiam, quae parca sermonis est, in animo redundare.

---

Symmachus, Epistulae. Text: Monumenta Germaniae Historica (openMGH), CC BY 4.0. Changes: apparatus and markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://data.mgh.de/openmgh/bsb00000794.zip.
