# Epistulae 4.14

Symmachus, Epistulae, Liber Quartus., XIIII. ad Stilichonem.. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/symmachus/epistulae/4.14
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/symmachus/epistulae/4.14

Cum filios nostros iugali foedere sociare vellemus, primam super hoc magnificentiam tuam meditatio nostra consuluit, ut coepti felicis auspicium a parente publico sumeretur. effectum nuptialibus votis deus praestitit. nunc honor sportulae suscipiendae culmini tuo et more et amore solvendus est. quaesumus recipiendo obsequio manum atque animum benignus admoveas. hunc enim laetitiae adhuc apicem festa nostra desiderant, ut is, qui nobis auctor ante omnes esse dignatus es iungendae per filios necessitudinis, aeque maneas adprobator.

---

Symmachus, Epistulae. Text: Monumenta Germaniae Historica (openMGH), CC BY 4.0. Changes: apparatus and markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://data.mgh.de/openmgh/bsb00000794.zip.
