# Epistulae 4.15

Symmachus, Epistulae, Liber Quartus., Ad Bautonem.. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/symmachus/epistulae/4.15
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/symmachus/epistulae/4.15

XV a. 385. Non cadit in te ista suspicio, ut consulto amicitiae neglegens fuisse credaris. est tibi animus tenax fidei, et ut in recipiendis familiaritatibus circumspecta cautela, ita in retinendis firma constantia. quapropter nec ante opinatus sum, exemptum me numero ceterorum, quibus principio anni munus consulare tribuisti, et nunc amplius quam reliquis mihi credo delatum. nam quod illis generalis oblatio dedit, nobis specialis cura restituit. qua in re his quoque suscensere non debeo, qui me exortem prioris honorificentiae esse voluerunt. neque enim mihi aliter evenire potuisset, ut quod fraus aliena subtraxerat, bis mererer. stabit igitur apud animum meum iugis tua gratia, et memoria constantis officii nulla oblivione tenuabitur. sive error istud seu dolus fecerat, docuisti omnes nihil ulterius ad destruendas amicitias callidum cogitare, quas vident insidiis suis crescere.

---

Symmachus, Epistulae. Text: Monumenta Germaniae Historica (openMGH), CC BY 4.0. Changes: apparatus and markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://data.mgh.de/openmgh/bsb00000794.zip.
