# Epistulae 4.16

Symmachus, Epistulae, Liber Quartus., Section 16. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/symmachus/epistulae/4.16
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/symmachus/epistulae/4.16

XVI ante a. 395. AD BAVTONEM. Inter praecipua gaudiorum numero litteras tuas scilicet fraterni animi testes et vere religionis interpretes. eas quanto saepius sumo, tanto inpensius uberiusque desidero. difficilis est enim satietas rerum bonarum, et tunc maxime animos iucunda quaeque sollicitant, cum videntur explere. scribe igitur, ut facis, saepius, nec metuas , ne experiaris ingratum, quem vides et amoris et sermonis tui esse tam cupidum.

---

Symmachus, Epistulae. Text: Monumenta Germaniae Historica (openMGH), CC BY 4.0. Changes: apparatus and markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://data.mgh.de/openmgh/bsb00000794.zip.
