Latin
Liber Quartus., Section 2
Symmachus, Epistulae 4.2
Not analysed yet
II a. 382–383? CS. CS. Abundat Flavianus filius meus ad promerendam conciliationem bonorum suis paternisque suffragiis, sed interest amoris, quem vere pignori meo debeo, ne, dum meritis illius nihil deesse contemplor, officium parentis omittam. facio igitur, quod redundet, et cumulum inpono perfectis; sed hoc ad coniungendum Flaviano meo praestantiae tuae animum multum credo valiturum, quia mihi pro beneficio intellegis inputandum, quod illi solo iudicio detulisses.