Latin
Liber Quartus., XXVI. ad Protadium.
Symmachus, Epistulae 4.26
Not analysed yet
Amplissima redundo laetitia. cum video litterariis officiis meis honorem parilem non negari, atque ideo exercendi stili amore destimulor. neque enim fas est torpere studium, quod aequa benignitas conpensatione gratiae muneratur. plura vellem, sed verecundiam tuam nimio laudis excursu non oportet onerari. vale et amicitiam, sicuti facis, in exemplum tuere. nos etsi elegantia sermonis inpares sumus, constantia religionis pares esse nitemur.