# Epistulae 4.27

Symmachus, Epistulae, Liber Quartus., XXVII. ad Protadium.. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/symmachus/epistulae/4.27
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/symmachus/epistulae/4.27

Vt desidem me scribendi saepe accusas. quid doleam magis, nescio: sermo omissus amicitiae neglegentiam videtur arguere, parcus infantiam. malo tamen, ut ingenio convicium quam moribus meis facias, quibus, quamdiu mei ipse sum memor, obicere oblivionem tui non potes. castigasti item, quod te fratribus tuis dicenda salute consociem. sum quidem loquendi pauper et tenax chartulae, sed te mihi dare vitio non oportet, quod illos constat amplecti. facit autem lex curiae nostrae, ut maioris apud me numeri antistet auctoritas. quid si vos una ad mensae genialitatem vocarem? nolles eodem cum fratribus toro accipi? nec invideris, si unius epistulae creditor quaestum quodammodo de vobis usurae triplicis exerceo. nihil enim mihi a singulis pro altero solvitur. aut cur mea officia dividi postulatis, qui ad exprobrandum vestra coniungitis?

---

Symmachus, Epistulae. Text: Monumenta Germaniae Historica (openMGH), CC BY 4.0. Changes: apparatus and markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://data.mgh.de/openmgh/bsb00000794.zip.
