# Epistulae 4.33

Symmachus, Epistulae, Liber Quartus., XXXIII. ad Protadium.. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/symmachus/epistulae/4.33
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/symmachus/epistulae/4.33

Delectaris epistulis meis. credo! hinc est, quod eas et saepe et ardenter efflagitas . sed non statim mereor desidis notam, si nequeo tui amoris in me avaritiae satisfacere. an interlabi amicitiae memoriam per silentium putas? cave talia de animis opinari. quorum aeterna iudicia sunt. habet enim plurimum sui ponderis fides et allegata voluntario sacro stili admonitione non indiget. haec a me tibi non semel scripta sunt, nec tamen deseris inveteratam querellam. quid si praestat longum tacere? non vides oracula olim locuta desisse, nec ulla in antro Cumano litteris legi, nec Dodonam loqui frondibus, nec de spiraculis Delphicis ullum carmen audiri? patere igitur, ut homullus Promethei manu fictus mandare cessem papyro, quae dudum in vatum foliis non leguntur. nolo tamen denuntiatum tibi a me silentium suspiceris. tenebo in scribendo tantam mensuram temporis, quantum inter nos locis absumus. tu quoque inpatientiam vince ratione, quae non sinit, ut tibi cottidie litterae meae in vicinia Rheni posito a nostro Albula deferantur.

---

Symmachus, Epistulae. Text: Monumenta Germaniae Historica (openMGH), CC BY 4.0. Changes: apparatus and markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://data.mgh.de/openmgh/bsb00000794.zip.
