Latin
Liber Quartus., Ad Minervium.
Symmachus, Epistulae 4.35
Not analysed yet
XXXV ante a. 397. Obrepsisti verecundiae meae, ut prior scriberes. vadatum me tibi hoc munere velim credas. sed non fero, ut aedes quodammodo amicitiae nostrae novus salutator adisse videaris. iamdudum virtutes tuas pares fratribus in pectoris mei possessionem recepi. crevisti etiam pro parte legitima paternae in me familiaritatis successionem, licet singulis vobis soliditas mei amoris accesserit; quae bona animi, etsi spargi in plures putantur, unicuique tamen plena et indivisa proficiunt. praeterea cum palatinae eloquentiae militares, porrexi amicitiae tuae dexteram. quare tot tantisque pignoribus adnexi, non aestimemus de epistularum tirocinio caritatis aetatem. nam ut animus celerior est litteris, ita prius fuit amare quam scribere.