Latin
Liber Quartus., XXXVII a. 398–399. ad Minervium.
Symmachus, Epistulae 4.37
Not analysed yet
Paulus amicus meus iamdiu aerario sacro militat, sed non pro gradu militiae spectandus tibi; nam probitate morum suorum mediocritatem vincit officii. nec despexeris hominem, si numerum stipendiorum eius examines; sed tardiores processus habet verecundia, quae facit, ut intra merita honoris sui haereat. nec tamen paenitet longum stetisse; tuo enim iudicio reservatus est, sub quo emergere maximum morae pretium est. cum igitur illi vitae integritas, militiae aetas suffragium ferat, dignum est, ut ad debitos fructus me precatore, te auctore perveniat.