Latin
Liber Quartus., Section 46
Symmachus, Epistulae 4.46
Not analysed yet
XXXXVI hieme 394/5? AD MINERVIVM. Spectatae frugis viros apud te debeo commendare, quia praecipuum munus est, ut tuis amicitiis inserantur. suscipe igitur, quaeso te, ortu et moribus facile summates eosque in primore congressu penetrali familiaritate dignare. legationem illis Campanorum provincialium commune mandavit. . . . . . . . . habent oranda. iustitia negotium, personas mea cura commendat. advertis duas esse causas exercendae in eos benignitatis, pro quibus publice aequitas petitionum, privatim non gratiosus laudator intervenit.