Latin
Liber Quartus., Ad Florentinum.
Symmachus, Epistulae 4.50
Not analysed yet
L a. 395. Diu super adventu fratris postulatum a me indicium distulisti, credo, ut nos salutationis honorificentia praeveniret. agnosco religiosa conludia nec tamen cedo, et ultro in certamen scriptorum familiarium solus duos evoco. otium tibi, inquies, hanc officiorum fiduciam praestat. quid quod te magis quaesturae honor et condendarum sanctionum usus excoluit? cum illo autem mihi privatae vitae condicio communis est. atque utinam boni principis circumspectio ipsius quoque operam sibi vindicet! ferendum ! ambo devotione placeatis, si circa me litteris ambo cessetis.