# Epistulae 4.58

Symmachus, Epistulae, Liber Quartus., Ad Euphrasium. LVIII (LVIIII) a. 399.. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/symmachus/epistulae/4.58
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/symmachus/epistulae/4.58

Annuos gaudii fructus ex litteris tuis capio; hunc reditum mihi, has opes pendit Hispania. itaque ubi pulsa hieme patescunt navium viae, paginas tuas commendo ventis, quas mihi iste annus frequentes quidem, seras tamen reddidit. nam decedebat autumnus, cum homines tui Tiberina tetigerunt. hinc factum est, ut haererent apud nos defectu navigationis. suadeo igitur, eorum moras pro tua iustitia boni consulas. quamvis prius nomine meo venia poscenda sit, quod de curulibus equis quattuor datum mihi a te ius electionis omiserim. velim credas, hanc abstinentiam non fuisse fastidii, sed quia nullum eorum iugo alacrem vel dorso mitem probavi, optio meritis non excitata cessavit frenata. oportunum videtur diligentiam tuam precibus ambire, ut in praetoriam filii mei functionem visu et cursu nobiles praeparentur. gemina ante editionis claritudine in os hominum venimus: satisfaciendum videtur expectationi, quae crevit exemplis. quare amori tuo laudis nostrae commendo causam, quae paulisper censuram vitae tuae gravitatemque animi ad populares auras debet inflectere. domo pretium adportabitur tuo arbitratu nobilium quadrigarum dominis inferendum; solam de amicitia tua electionis curam requiro factu facilem, cum sit dives equini pecoris Hispania et magnus gregum numerus copiam praestet examini.

---

Symmachus, Epistulae. Text: Monumenta Germaniae Historica (openMGH), CC BY 4.0. Changes: apparatus and markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://data.mgh.de/openmgh/bsb00000794.zip.
