# Epistulae 4.60

Symmachus, Epistulae, Liber Quartus., LX (LXI) a. 399. ad Euphrasium.. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/symmachus/epistulae/4.60
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/symmachus/epistulae/4.60

Praeturam filii mei, si fors dictum iuvet, proximus annus exspectat. equorum mihi curulium paranda nobilitas est, ut expectationi populi Rom. mea pecunia, tua cura respondeat. hoc me crebris litteris postulasse meministi. nunc mihi admonitionis verba, non petitionis adhibenda sunt; et tamen, cum voluntas in nos tua ambitum non requirat, in tantum me votiva sollicitant, ut anxias auribus tuis tamquam novus petitor ingeram preces. vincenda est enim mihi fama exemplorum meorum, quae post consularem munificentiam domus nostrae et filii mei quaestoriam functionem nihil de nobis mediocre promittit. haec igitur petitionis meae summa est, ut me diligentia tua praeteritae gloriae parem faciat. pretia pro tua aequitate numeranda familiares mei incunctanter exsolvent. tui beneficii erit, ut quidquid ad curule certamen generosum gignit Hispania, vel domo praebeas vel de aliorum gregibus excerpas. non vereor inter haec. ne me adpetentem plebeiae laudis existimes. scis enim pro tua sapientia, magnae urbis magistratibus angustos animos non convenire. hoc etiam Tullius tuus praecipit luxum in privatis negotiis arguens, in publicis magnificentiam probans, quare ex summis opibus iuva Romani animi speciosum calorem venturus in partem popularis mecum favoris. si bonis ex tuo beneficio celebrior fama provenerit.

---

Symmachus, Epistulae. Text: Monumenta Germaniae Historica (openMGH), CC BY 4.0. Changes: apparatus and markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://data.mgh.de/openmgh/bsb00000794.zip.
