Latin
Liber Quartus., Section 72
Symmachus, Epistulae 4.72
Not analysed yet
LXXII (LXXIII) ante a. 388. AD Q. S. Frequens usus ostendit et clara animi tui documenta testantur, exempla verae amicitiae de te esse capienda. neque enim quisquam constantiam firmiorem familiaribus inpendit officiis, in tanta praesertim publicarum mole curarum, quae alterius Studium possit hebetare, nisi obstrepentes necessitates adfectio fraterna superaret. quod solum igitur verecundiae convenit, cedo praestantissimae religioni meque inparem referendae vicissitudini pudenter agnosco. nec vereor, ne diligentia tua tali laude lentescat; quin potius spero benivolentiam tuam, si quid pleno potest adici, largiorem ; quia bonis familiare est studia benigna cumulare, quorum gratiam sentiunt non perire.