Latin
Liber Septimus., XXXXIIII.
Symmachus, Epistulae 44
Not analysed yet
Remuneror dictam mihi a te salutem, quamvis diebus proximis ultro amicitiam nostram stili opere frequentaverim. quae commemoratio non exprobrat officia; huius enim diligentiae voluptate animus meus pascitur. est igitur tua optio, an in me velis saepe litterarum esse munificus, quam quidem maxime cupio, sed si quando nobis fructus iste defuerit, eadem mihi gaudia tecum loquendi noster sermo praestabit . vale.