# Epistulae 5.12

Symmachus, Epistulae, Liber Quintus., Section 12. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/symmachus/epistulae/5.12
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/symmachus/epistulae/5.12

XII a. 396? AD THEODORVM. Frustra speravi de peregrinatione solacium, cum omnium locorum maesta facies nulias aegro animo praestet indutias. an quisquam tam duro ingenio natus est, ut multorum curis doloris vacuus intersit? quod si verum esse concedis, me etiam crede inter anxios usum ipsum quodammodo amisisse laetitiae. restat, ut tuae litterae medicinam mihi faciant, quas ita libenter accipio, ut nulla mihi adsiduitas satisfactura videatur. ego pro eventu occasionum, quas fors optulerit, exemplum tibi dabo frequentis officii. tunc enim probabis, gratas esse mihi litteras tuas, cum meas sumpseris.

---

Symmachus, Epistulae. Text: Monumenta Germaniae Historica (openMGH), CC BY 4.0. Changes: apparatus and markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://data.mgh.de/openmgh/bsb00000794.zip.
