Latin
Liber Quintus., XIII. ad Theodorum.
Symmachus, Epistulae 5.13
Not analysed yet
Iampridem nihil scribis. aequum esset huic culpae talionem reponi; sed ego arbitror imitanda non esse, quae doleas, et animo persuadeo, alias potius intervenisse causas officii differendi quam residem voluntatem. quamquam vereor, ne factum tuum haec ipsa gravet humanitas. nam qui mihi pro te satisfacio, ostendo, nihil me tale meruisse . scribe ergo iam saepius et copiosius, priusquam praefata ope deorum in Lucanos vela faciamus –quid enim iuvat proximis regionibus inmorari, cum a te nullae litterae deferantur? –et silentium tuum honeste possit excusare longinquitas.