# Epistulae 5.29

Symmachus, Epistulae, Liber Quintus., XXX (XXVIII). ad Magnillum.. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/symmachus/epistulae/5.29
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/symmachus/epistulae/5.29

Proxime quidem urbe digressus es, sed ego quasi iam inveterato tui desiderio convenirer, officium scribendi et munus arripui nec expectato ordine nec more servato , qui solet amicis esse pro lege, ut peregre locati,tribuant prius scripta quam sumant. et est vera adfectio omnis inpatiens etiam iustae ac legitimae tarditatis. rupi igitur consuetudinem religione maiore, quam si eam servare voluissem. quae res si tibi grata est, et mihi fenus solve conloquii et perlatori talium litterarum benignus adride. cui ut ipse nihil potui praestare quam litteras, ita tu nihil poteris plus tribuere quam favorem.

---

Symmachus, Epistulae. Text: Monumenta Germaniae Historica (openMGH), CC BY 4.0. Changes: apparatus and markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://data.mgh.de/openmgh/bsb00000794.zip.
