Latin
Liber Quintus., XXXVI (XXXIIII) a. 382–383. Symmachus Hephaestioni.
Symmachus, Epistulae 5.35
Not analysed yet
Aegrum proxime animum tuum litterarum, quas miseras, lectione cognovi, multumque miratus inter coniunctissimos fortuitam subito emersisse discordiam. . . . . . et dominum ac fratrem meum litteris obsecravi, ne a suo more dissentiat. te vero non meo tantum, verum etiam tuo nomine rogo, ut ceteris bonis morum tuorum similem patientiam praestes ferasque omnia, quae solet peregrinationis habere condicio. spero autem et filii mei Flaviani conciliatione et Eusebi archiatri blanditiis posse omnia mitigari.