# Epistulae 5.48

Symmachus, Epistulae, Liber Quintus., XXXXVIIII (XXXXVII) a. 393? Symmachus Felici.. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/symmachus/epistulae/5.48
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/symmachus/epistulae/5.48

Amo litteras tuas. nam semper mihi aliquid gratulationis adportant; ego autem benefactis tuis nuda oratione respondeo. sed ut est praeclara mens tua, perinde........ has sibi existimat fructuosas, et ideo hanc operam perseveranter advigilo, quam scio apud te pro magno aere censeri. interea domino et principi nostro eiusque in me beneficientiae egi per epistulam gratias verbis fortassis exiguas sed adfectione animi copiosas. quas si eximia unanimitas tua et probata mihi amicitiae fides iucunda atque oportuna insinuaverit lectione, non videbor ingratus, cum probaverit, sicuti opto, invictissimus princeps, beneficia se huiusmodi apud memorem conlocasse.

---

Symmachus, Epistulae. Text: Monumenta Germaniae Historica (openMGH), CC BY 4.0. Changes: apparatus and markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://data.mgh.de/openmgh/bsb00000794.zip.
