# Epistulae 5.49

Symmachus, Epistulae, Liber Quintus., L (XXXXVIII). Symmachus Felici.. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/symmachus/epistulae/5.49
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/symmachus/epistulae/5.49

Relatum in cultores tuos Aurelium familiarem meum gaudeo non illius modo nomine, quem tuendum summatis viri cura suscepit, sed meo maxime, cuius testimonium iudicii instar habuisti. accessit huic muneri auctior ex litteris tuis gratia, quamquam est in illis, quod amantem possit offendere. brevi enim transcursu, cum mihi voluptatem adferant, negant satietatem. et est haec natura rerum bonarum, ut illis frui prolixius velis nec quicquam durius sumas quam placitae orationis citum transitum. adde igitur epistulis tuis copiam vel, si potes, detrahe suavitatem. ni ita feceris, laesus rependam fastidio tuo verba, quae soleo, et paginas longiores.

---

Symmachus, Epistulae. Text: Monumenta Germaniae Historica (openMGH), CC BY 4.0. Changes: apparatus and markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://data.mgh.de/openmgh/bsb00000794.zip.
