Latin
Liber Quintus., Section 5
Symmachus, Epistulae 5.5
Not analysed yet
V a. 398. AD THEODORVM. Spectata est, ut arbitror, tibi amicitiae meae veritas. hinc factum est, ut me in consortium festorum tuorum consul accires. praestetur, oro, his litteris eadem fides, quae nos evocatione dignos probavit. diu inter desiderium tui et unici mei curam dubius electionis pependi. tuus honor suadebat profectionem, illius institutio praetendebat obvias manus. tandem secutus sum, quod ipse fecisses. officia enim illa laetitiae sunt, ista pietatis. tuae amplitudinis curulem stipabunt obsequia multorum; huic in solo patre totum est. plura pro nobis indulgentissimus in suos animus tuus tecum loquetur; cui ego excusationis meae iniungo partes, quia verbis agenda non sunt, quae melius interpretatur adfectio.