Latin
Liber Quintus., LIII (LI) a. 393? Symmachus Felici.
Symmachus, Epistulae 5.52
Not analysed yet
Fratrem nostrum Helpidium non minus desiderium tui quam epistula consulis evocavit . eui etsi amorem tuum prisca inter vos coniunctio pollicetur, nonnihil tamen, ut arbitror, etiam petitio mea commendationis adiciet. extrue igitur, quaeso te, novis erga amicum beneficiis veterem diligentiam, quatenus possint perfecta cumulari, et hoc mihi munus adtribue, ut merita, quae suis apud te fundavit obsequiis, sentiat meo favore crevisse.