Latin
Liber Quintus., Ad Paternum. LVIII (LVI) a. 397? Symmachus Paterno.
Symmachus, Epistulae 5.57
Not analysed yet
Ego quidem senatui interesse non potui, quo die Thalassi filius dignitatis nostrae muneribus exemptus est, sed spem futurae pro eo actionis non levi apud amicos commendatione solidaveram. nec tamen impetrationis gratiam mihi vindico: iustitia postulati et interventus tui desiderata promovit. mea valetudo diu iactata tandem se in tranquillum recepit; quod eo scribo, ut auctus laetitia salutis meae parem voluptatem mihi de prosperis tuis referas.