# Epistulae 5.57

Symmachus, Epistulae, Liber Quintus., Ad Paternum. LVIII (LVI) a. 397? Symmachus Paterno.. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/symmachus/epistulae/5.57
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/symmachus/epistulae/5.57

Ego quidem senatui interesse non potui, quo die Thalassi filius dignitatis nostrae muneribus exemptus est, sed spem futurae pro eo actionis non levi apud amicos commendatione solidaveram. nec tamen impetrationis gratiam mihi vindico: iustitia postulati et interventus tui desiderata promovit. mea valetudo diu iactata tandem se in tranquillum recepit; quod eo scribo, ut auctus laetitia salutis meae parem voluptatem mihi de prosperis tuis referas.

---

Symmachus, Epistulae. Text: Monumenta Germaniae Historica (openMGH), CC BY 4.0. Changes: apparatus and markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://data.mgh.de/openmgh/bsb00000794.zip.
