# Epistulae 5.60

Symmachus, Epistulae, Liber Quintus., LXI (LVIIII). Symmachus Paterno.. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/symmachus/epistulae/5.60
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/symmachus/epistulae/5.60

Religio postulavit, ut scriberem, praesertim cum hortaretur familiaris occasio. nam homo tuus tabellarium se mihi optulit, cui nihil litterarum dare summa piaculi esse perspexi. salvere igitur te opto, me nuntio, et vicissim peto, ut nos sospitatis tuae indiciis munereris.

---

Symmachus, Epistulae. Text: Monumenta Germaniae Historica (openMGH), CC BY 4.0. Changes: apparatus and markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://data.mgh.de/openmgh/bsb00000794.zip.
