# Epistulae 5.62

Symmachus, Epistulae, Liber Quintus., LXIII (LXI) a. 396–398. Symmachus Paterno.. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/symmachus/epistulae/5.62
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/symmachus/epistulae/5.62

Causa amici suasit, ut scriberem; sed fatendum est, maiorem me curam tuae existimationis habuisse. nam Minucianus v. c. exiguo periclitatur argento, tibi autem non tenuis ad laudem reserabitur via, si falsis, ut audio, syngraphis calumnia excitata consederit. piget dicere, quibus strophis adparitio Itali grássetur aerarii. ferunt sub publici debiti specie privatorum nominum falsa recitari. invalidos quidem statim vincit inpressio, validiores autem, cum munimenta pro se iuris adsciverint, criminosis verborum interpretationibus inplicantur, ut ad damni patientiam sese invidiae timore summittant. sed v. c. Minucianus tui securus et legum relationis minas amoliri optat examine. da igitur, oro te, iudices, quos urbanis potestatibus imperialis praefecit electio; neque enim dignum est ad longinquam cognitionem vocari debitum tenue et praecipuam dignitatem. longius pergerem, si aequitas vellet multis precibus adiuvari. causae genus relatio publicabit; quae etsi errorem tuebitur cognitoris, numquam tamen poterit emereri, ut illi a te sine alio disceptatore credatur.

---

Symmachus, Epistulae. Text: Monumenta Germaniae Historica (openMGH), CC BY 4.0. Changes: apparatus and markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://data.mgh.de/openmgh/bsb00000794.zip.
