Latin
Liber Quintus., LXX (LXVIII). Symmachus Olybrio et Probino.
Symmachus, Epistulae 5.69
Not analysed yet
Aditum mihi ad scribendum sero reserastis. vos enim oportuit inchoare libamina litterarum, quia inveterati moris est. ut qui ad peregrina discedit, alternandis epistulis praestet auspicium. ergo absolutus ohservantiae religione et nunc vobis vicem salutationis rependo et in reliquum. si fors obtulerit commeantes, adsiduitatem spondeo familiarium paginarum, ut vobis possit liquere, non in mea culpa sed in vestra mora fuisse, quod silui.