# Epistulae 5.70

Symmachus, Epistulae, Liber Quintus., LXXI (LXVIIII). Symmachus Olybrio et Probino.. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/symmachus/epistulae/5.70
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/symmachus/epistulae/5.70

Sermonis vestri adsiduitate delector et abunde ex eo munere usurpo laetitiam. quod enim vel vestri animi specimen vel mei desiderii solamen potest esse praeclarius. quam ut apud me in dies singulos meritorum vestrorum cultus augescat? amicitia enim, quae celebratur officiis, numquam certo fine contenta est; atque ideo decet vos in deferendis alloquiis effici promptiores, cum ad solvendam vicissitudinem non probetis immemorem.

---

Symmachus, Epistulae. Text: Monumenta Germaniae Historica (openMGH), CC BY 4.0. Changes: apparatus and markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://data.mgh.de/openmgh/bsb00000794.zip.
