Latin
Liber Quintus., Ad Licinium. LXXII (LXX). Symmachus Licinio.
Symmachus, Epistulae 5.71
Not analysed yet
Regilianus amici mei filius et ipse suae honestatis intuitu iam probatus dudum tibi litteras meas, quibus commendaretur. exhibuit, et ideo secundae adstipulationis auxilium utpote iam cognitus non requirit. mei igitur studii ratio et consuetudo exegit ,ut scriberem. neque enim fas est, quamvis iampridem ipse dissimules, me quoque huiusmodi officiis abstinere. spero enim, quod sponte amicitiae tribui solet, saltem adsiduitati meae esse referendum.