Latin
Liber Quintus., LXXV (LXXIII). Symmachus Limenio.
Symmachus, Epistulae 5.74
Not analysed yet
Prompte favendum est honesta cupientibus, ut probabiles voluntates alieno etiam iuventur adnisu. quapropter opis indigum esse non patior Felicem sanctissimum iuvenem ad electiora tendentem. qui ubi fori urbani dissensiones utpote ingenio mitis exhorruit, modestiori causidicinae dare nomen adfectat; quem meus quoque hortatus animavit. spopondi enim bonae indoli et moribus defaecatis nequaquam defore tuae mentis auxilium. ergo exoratus ac facilis non ut transfugam sedis alterius. sed ut adfectatorem fori quietioris amplectere; qui tibi beneficiisque debebit, quidquid ei ex officio bonae fortunae aut commoditatis accesserit.