Latin
Liber Quintus., Ad Helpidium. LXXVIII (LXXVI). Symmachrs Helpidio.
Symmachus, Epistulae 5.77
Not analysed yet
Quaeris, ut valeam, vel quid rerum geram. respondeo percontationi tuae ex amore venienti. agri quiete delector. haec mihi et aeris praestat salubritatem et pabulum lectionis. saepe oculos pasco culturis. quas hiberna exercet operatio. tibi et valetudinem secundare et memoriam nostrae amicitiae superesse amplissime gratulor. silentii vero mei non est iniusta causatio; nihil enim, quod scriberem, suppetebat, simulque occupato tibi auditione causarum verebar obstrepere, ne multis negotiis tuis onus adderet loquacitas otiosi.