# Epistulae 5.79

Symmachus, Epistulae, Liber Quintus., LXXX (LXXVIII). Symmachus Helpidio.. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/symmachus/epistulae/5.79
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/symmachus/epistulae/5.79

Prosequor litteris civem amicumque communem. cuius bona, quia iudicio tuo nota sunt, non requirunt adsertionem. merito mihi de eo apud scientem facilis et brevis sermo est. admoneo tamen, ut in gratiam meam validius diligatur meique apud te curam vigere documento aucti circa se amoris intellegat.

---

Symmachus, Epistulae. Text: Monumenta Germaniae Historica (openMGH), CC BY 4.0. Changes: apparatus and markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://data.mgh.de/openmgh/bsb00000794.zip.
