Latin
Liber Quintus., LXXXII (LXXX) a. 399. Symmachus Helpidio.
Symmachus, Epistulae 5.81
Not analysed yet
Plenum religionis officium est, quod sponte votum fratris antevenis. proxime igitur familiares nostri ad equorum coemptionem cum pretiis commeabunt, ut ex omnibus quadrigis. quas scripsisti esse venales, praestantiores cursu et genere pollentes defloret electio. haec autem tibi cura sumenda est, ut praeteritis editionibus nostris recens ludorum fama respondeat. inprimis igitur hanc de te gratiam peto, ne magis numerum quam merita perpendas. nam cum de Hispaniis copiam mihi equorum spes certa promittat ,hos, quos de proximo polliceris, securior diligentia debet excerpere.